monumenta.ch > Tertullianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 48, 2
proptereaque persuasum quis hoc habeat, ne forte bubulam de aliquo proavo suo obsonet . At enim christianus, si de homine hominem ipsumque de Caio Caium reducem repromittat, statim illic vesica queritur , lapidibus magis, nec saltem caestibus a populo exigetur. Quasi non, quaecumque ratio praeest animarum humanarum in corpora reciprocandarum, ipsa exigat illas in eadem corpora revocari; quia hoc sit revocari, esse quod fuerant.